Latin · ~7 min
1.60 to 1.65
Varro, Liber X 1.60-65
Not analysed yet
Si multitudinis rectus casus forte figura corrupta erit, id quod accidit raro, prius id corrigemus quam inde ordiemur; ab obliquis adsumere oportet figuras eas quae non erunt ambiguae, sive singulares sive multitudinis, ex quibus id, cuius modi debent esse, perspici possit. Nam nonnunquam alterum ex altero videtur, ut Chrysippus scribit, quemadmodum pater ex filio et filius ex patre, neque minus in fornicibus propter sinistram dextra stat quam propter dextram sinistra. Quapropter et ex rectis casibus obliqui et ex obliquis recti et ex singularibus multitudinis et ex multitudinis singulares nonnunquam recuperari possunt. Principium id potissimum sequi debemus, ut in eo fundamentum sit, natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. Facile est enim animadvertere, peccatum magis cadere posse in impositiones eas quae fiunt plerumque in rectis casibus singularibus, quod homines imperiti et dispersi vocabula rebus imponunt, quocumque eos libido invitavit: natura incorrupta plerumque est suapte sponte, nisi qui eam usu inscio deprauabit. Quare si quis principium analogiae potius posuerit in naturalibus casibus quam in impositiciis, non multa inconcinna in consuetudine occurrent et a natura libido humana corrigetur, non a libidine natura, quod qui impositionem sequi voluerint facient contra. Sin ab singulari quis potius proficisci volet, initium facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius Latinus: nam eius casuis litterarum discriminibus facilius reliquorum varietatem discernere poterit, quod ei habent exitus aut in A, ut hac terra, aut in E, ut hac lance, aut in I, ut hac clavi, aut in O, ut hoc caelo, aut in U, ut hoc versu. Igitur ad demonstrandas declinationes biceps via haec. Sed quoniam ubi analogia, tria, unum quod in rebus, alterum quod in vocibus, tertium quod in utroque, duo priora simplicia, tertium duplex, animadvertendum haec quam inter se habeant rationem.