Latin · ~8 min
1.66 to 1.71
Varro, Liber X 1.66-71
Not analysed yet
Primum ea quae sunt discrimina in rebus, partim sunt quae ad orationem non attineant, partim quae pertineant. Non pertinent ut ea quae observant in aedificiis et signis faciendis ceterisque rebus artifices, e quis vocantur aliae harmonicae, sic item aliae nominibus aliis: sed nulla harum fit in loquendo pars. Ad orationem quae pertinent, res eae sunt quae verbis dicuntur pro portione neque a similitudine quoque vocum declinatus habent, ut Iupiter Marspiter, Iovi Marti. Haec enim genere nominum et numero et casibus similia sunt inter se, quod utraque et nomina sunt et virilia sunt et singularia et casu nominandi et dandi. Alterum genus vocale est, in quo voces modo sunt pro portione similes, non res, ut biga bigae, nuptia nuptiae: neque enim in his res singularis subest una, cum dicitur biga quadriga, neque ab his vocibus quae declinata sunt, multitudinis significant quicquam, id quod omnia multitudinis quae declinantur ab uno, ut a merula merulae: sunt enim eius modi, ut singulari subiungatur, sic merulae duae, catulae tres, faculae quattuor. Quare cum idem non possit subiungi, quod non dicimus biga una, quadrigae duae, nuptiae tres, sed pro eo unae bigae, binae quadrigae, trinae nuptiae, apparet non esse a biga et quadriga bigae et quadrigae, sed ut est huius ordinis una duae tres principium una, sic in hoc ordine altero unae binae trinae principium est unae. Tertium genus est illud duplex quod dixi, in quo et res et voces similiter pro portione dicuntur ut bonus malus, boni mali, de quorum analogia et Aristophanes et alii scripserunt. Etenim haec denique perfecta ut in oratione, illae duae simplices inchoatae analogiae, de quibus tamen separatim dicam, quod his quoque utimur in loquendo. Sed prius de perfecta, in qua et res et voces quadam similitudine continentur, cuius genera sunt tria: unum vernaculum ac domi natum, alterum adventicium, tertium nothum ex peregrino hic natum. Vernaculum est ut sutor et pistor, sutori pistori; adventicium est ut Hectores Nestores, Hectoras Nestoras; tertium illum nothum ut Achilles et Peles.