Latin · ~10 min
1.9 to 1.14
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.9-14
Not analysed yet
et Menedemum, qui stulti se ipsum cruciantis personam sustinet, non lucri spe ulla, non ex necessitudine aliqua, non ut gratiam referat, sed ex sola vicinitate, et caussam, cur is se ipsum cruciet, et afflictet sedulo perconctatur: Ne lacryma atque istuc, quicquid est, fac me ut sciam: ne retice; ne verere: et serio illia promittit: Crede, inquam, mihi: aut consolando, aut consilio, aut re iuvero. Tria ipsissima sapientiae officia: eloquentia stultorum ferociam cicurire, prudentia eos ab errore deducere, virtute de iis benemereri; atque eo pacto pro se quemque sedulo hu anam adiuvare societatem. Quae qui faciant, ii sane multum supra homines, parum, fas sit dicere, infra numina viri sunt, quos non fucata nec fluxa, sed solida et vera gloria consequitur, nempe fama meritorum, quo fieri a quoque possit, ampliorum, longe lateque pervagata. Nec sane alio fictis fabulis po tae sapientissimi Orpheum lyra mulxisse feras, Amphionem cantu movisse saxa, iisque sese sponte sua ad symphoniam congerentibus, Thebas moenisse muris; et ob ea merita illius lyram, delphinum huius in coelum invectum astrisque appictum esse finxerunt. Saxa illa, illa robora, illae ferae homines stulti sunt: Orpheus, Amphion sapientes, qui divinarum scientiam humanarumque prudentiam cum eloquentia coniunxerunt, eiusque flexanima vi homines a solitudine ad coetus, hoc est, a suo ipsorum amore ad humanitatem colendam, ab inertia ad industriam, ab effrena libertate ad legum obsequia traducunt; et viribus feroces cum imbecillis rationis aequabilitate consociant. Is perpetuo est horum studiorum verissimus, amplissimus et praeclarissiinus finis: quem quia complures sibi non proponunt, ex falsis, viciosis abiectisque moventur; cumque falsis, viciosis, abiectisque moveantur, aut falso, aut viciose, aut abiecte haec studia profiteantur necesse est. Atque heic facile possem eorum genera exequi; sed honoris caussa silentio praeterrnitto. Illud duntaxat in summa dixerim: qui in hisce studiis ad sapientiam non spectat, hoc est, ea non excolit, ut suam emendet naturam, et mentem vero, animum virtute, linguam eloquentia conformet, quo et sibi constet homo, et humanam, quantum ab eo est, iuvet societatem; is saepe alius est, aliurn profitetur: saepe multis hiscit arti necessariis, quam profitetur: saepe fastidit, negligit et affligit artem ipsam, quam profitetur. At vero qui sapientia naturam emendare corruptam studet, nunquam nonomnibus suae artis praesidiis instructus agit, semper sedulo ac serio agit,semper ex suae artis proprio fine agit. Et in civitate ubi professores ex vero consummate et solius humanitatis gratia artes profiteantur, quam florentes sint cives, quam beata respublica, vobis ipsis, ne multus sim, coniiciendum relinquo.