Latin · ~7 min
1.6 to 1.8
Vico, GIAMBATTISTA VICO: ORATIO VI habita XV kal. novembris anno MDCCVII cuius argumentum: 1.6-8
Not analysed yet
Quin immo his ipsis poenis, quibus summum Numen ob reatum primae stirpis homines, ut ita dixerim, dispalarit, iisdem in unumquemque eorum miseris modis animadvertit; narn per infantiam innumeris in rebus lingua menti non succurrit, eamque, dum ad explicandum suam implorat opem, destituit; vel incondita ineptaque rusticitate sermonis mentis sensa fraudat verbis, quae dignitatem non habent; sive foedat turpibus sordidisque, sive fallit aut prodit ambiguis, ut aliorsum accipiatur quam loquitur; vel captetur per ea ipsa, quae loquitur. Ad haec linguae illa mentis accedunt mala: quod eam perpetuus stupor habeat, falsae rerum imagines ludant, ac saepe etiam illudant, temeraria iudicia dent praecipitem,sophismata captent, et rerum denique confusio distrahat ac disperdat. At hercule, quanto his graviora sunt illa animi, quem omni fretu ac euripo graviores agitant perturbationum tempestates et aestus, ut in cupiditatibus ardeat, horreat in timoribus, insaniat in voluptatibus, in doloribus ad languorem detur, omnia ornniurn habeat, nec ullo unquam delectetur ingenio; quod [im]probavit mox probet; mox improbet, quod probavit; semper sui poeniteat; se ipsum semper fugiat ac persequatur. Atque has omnes malas pestes malosque cruciatus carnifex suus ipsius amor exercet; in quem humanitate per vicium originis comrnutata, hominum coetus in speciem societates videntur, re autem ipsa in corporum frequentia summa est solitudo animorum; nisi potius ergastulorum vicinia sit, ubi animi, in suo cuique attributo, quas supra memoravimus, poenas luunt. Corruptae naturae humanae supplicia enumeravimus linguae infantiam, mentis opiniones, animi vicia. Emendatae igitur dotes sunt eloquentia, scientia, virtus: quae sunt tria veluti puncta quae totus artiurn scientiarumque circumagitur orbis. His enim tribus praeclarissimis rebus sapientia continetur: certo scire, recte agere, digne loqui; ita ut hominem nunquam falsum esse pudeat, nunquam prave egisse toedeat, nunquam non pro dignitate loquutum esse poeniteat; qui sane verus homo est, quern graphice Terentianus exprimit Chremes: Homo sum: humani a me nihil alienum puto;