Latin
3
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 3
Unproofread scanNot analysed yet
III. His ergo, sic se habentibus, neque ov ante Deum fuit, neque οντότης; multiplica enim est et composita ex substantia et qualitate. Si igitur neque potentia fuit, neque existentia, neque existentialitas, quae imaginem habent simplicitatis: multo magis ov et όντόηκ, et substantialitas et substantia. Post genita enim sunt ab existentialitate et ab existentia. Si ista omnia postgenita, genita ergo sunt: si genita ista, aliud fuit a quo genita. Ingenitum igitur illud, a quo genita ista omnia. Quid istud, nisi illud ex quo omnia, Deus? Ingenitus igitur Deus: siquidem causa horum omnium, Deus. Quid vero esse Deum? qualis? aut qua causa ipsum Deum esse? Etenim prima causa est: et sibi causa; non quae sit altera alterius: sed ipsum hoc quod ipsum est, ad id ut sit, causa est: ipse sibi locus, ipse habitator. Non sic ut imaginatio duorum fiat, ipse est unum et solum. Est enim esse solum. Enimvero ipsum esse, ipsum idem est, ipsum vivere et intelligere. Secundum enim quod est, et vivit et intelligit: et secundum quod vivit, et est et intelligit: et secundum quod etiam intelligit, et vivit et est: et secundum unum tria, et secundum tria unum, qualitas simplex et unum simplex. Simplex autem, principium compositorum: principium autem, sine principio: praecedit enim, nullum ante se principium habens, propter quod est principium. Hoc est autem Deus. Sine ortu igitur, et ingenitus est Deus. Quod autem ingenitum, sine ortu: quod sine ortu, sine fine. Finis enim incipientis est. Si vero ista duo habet, infinitum est: si infinitum, incomprehensibile, incognoscibile, invisibile, invertibile, immutabile. Inversio enim et mutatio, principium et finis est: alii quidem principium, alii finis. Sed nihil horum Deus. Inversibilis ergo et immutabilis Deus. Si autem ista Deus, neque generat neque generatur. Inversio enim quaedam et immutatio, generari et generare. Huc accedit, quod generare est dare aliquid ei qui natus est, aut totum aut partem ejus qui generat. Si totum dat, interit qui generat, aut minuitur, si partem. Si enim Deus manet semper idem, non igitur generat.