Latin
4
Victorinus, Marius, De Generatione Divina 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Hoc idem apparebit, si quis dixerit generationem n Deo secundum istos modos esse: scilicet, juxta effulgentiam, juxta radii emissionem, juxta puncti fluentiam, juxta emissionem, juxta imaginem, juxta characterem, juxta progressum, juxta quod superplenum est, juxta motum, juxta actionem, juxta voluntatem, juxta nominatum typum: aut si quis alius fuerit ad istud modus. Sine inversionem enim, et nihil horum talium est. Primum quidem refulgentia, et motus est, et assignat tempus, et recessionem quamdam secedentem in propriam substantiam. Quae refulgentia etiam si semper manet, discernibilis pars a toto est. Si autem non vana generatio est, ab eo quod semper est, in id est quod non semper est. Quid deinde? Non est inversio, effulgentia? A substantia enim luminali, quasi fugiens et eructatus splendor. Refulgentia enim substantialis, non substantia. Et si substantia, non eadem substantia. Jam ergo inversio prioris, quod secundum.