Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 23
Unproofread scanNot analysed yet
Nam et venerabilis memoriæ Juvenalis interlocutio hoc idem significat: quod Ibas episcopus de eo quod sancto Cyrillo capitula ejus aliter intelligendo detraxerat, postea professus, quia, his ab eo explanatis et a se intellectis, in communionem eius devote concur. Merit, et de his quiæ prius aliter intellexerat sit conversus; propterea recipere eum episcopatum decrevit; ut pote quantum ad professionem fidei orthodorum existentem, ita djcens: Qui convertuntur Scriptura divina suscipi jubet; quapropteret ab hæreticis revertentes suscipimus. Unde prævideo reverendissimum Ibam mereri clementiam, quid et senex est, ut habeai episcopatus gradum, orthodoxum existentem. Quibusverbis hoc intelligitur, quod si al hæreticit venientes suscipimus, quomodo Ibam qui est orthodoxus, et intellectu capitulorum. beati Cyrilli,hæsitans. ei obloqui visus est, nunc ab eo. in quo fallebatur intellectui conversum non suscipiamus, cum eum orthodoxum constet existere? Neque enim orthodoxum existere Ibam diceret Juvenalis episcopus, nisi ex verbis epistolæ ejus confessionem fidei orthodaxam comprobaret. Ut autem appareat quia interlocutio Juvenalis Eunomii,interjocutioni concordat, verba ipsa ex interlocutione Eunomii nos edocent, quæ inter alia ita se habent: In quibus enim dicendo male culpare visus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus, illa quæ culpaverat, refutavit. Ex quibus verbis evidenter declaratur, in Iba episcopo nihil de confessione fidei reprehensum, quam constat esse laudatam; sed eumdem Ibam quod fallente intelligentia de beato Cyrillo male seu serat refutasse.