Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 30
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne quis dubitet utrum ea quæ de restitutione episcoporum gesta sunt in Chalcedonensi synodo, ad beatissimi Leonis fuerint perducta notitiam, et ab eodem confirmata, ipsam potius synodi relationem ad beatissimum Leonem prædecessorem nostrum directam congrua legere sollicitudine non omittat: cujus post alia in fine haec verba sunt: Omnem vobis gestorum vim insinuare curavimus ad consistentiam nostram, et eorum quae a nobis acta sunt confirmationem et dispositionem. Post quorum notitiam Idem beatissimus papa Leo ad piae memoriæ Pulcberiam Augustam gratias referens de restitutis episcopis, ita scribit: Clementia igitur vestra cognoscat omnem Romanam Ecclesiam de universis fidei vestræ operibus plurimum gratulari, sive quod legationem nostram pio per omnia juvistis affectu, et quod sacerdotes catholicos, qui ab Ecclesiis suis injusta fuerant ejecli sententia, reduxistis. Ecce et in eo quod omnia gesta beatissimo papa Leoni directa sunt, rerum gestarum ad eum perducta notitia est, et in recurrentium actione gratiarum rerum gestarum confirmatio declaratur.