Latin
FINIS LIBRI PRIMI
William Gilbert, De mundo 112
Unproofread scanNot analysed yet
Tota etiam terrena inclyta substantia humorem habet succumque innatum; non vagum ut maria &fontes, sed in firmitudinem densati &crassi corporis temperatum, &imbibitum ab ipsis primordiis. interior vero substantia omnis, in intimis concepta visceribus, uniformis cohaeret undique &magneticam virtutem habet; non quod internus totus globus sit saxum continuum, sed terra firma &firmiter concreta est, constans, cohaerens, in unum coalita, quae non nisi vi dissolvi potest.