Latin
LIBER
William Gilbert, De mundo 154
Unproofread scanNot analysed yet
Isti egregii philosophi posuerunt, sphaeras circumducere astra mota; quasi stella ad movendum minus apta, quam sphaera, tali opus haberet ductore. &tamen in stellis potius, corporibus egregiis, luminosis, virtutes undique fundentibus, major vis, major potestas conspicitur; &cum motus spontaneus sit ex mundi virtutibus maxime notabilis, major motiva virtus quaerenda est. Sed plusquam mechanici isti rotatores, Deum Opt. Max. faciunt mechanice fabricam mundi instituisse; adeo ut rotas corporibus primoribus in circulum actis addidisse necessum fuerit. Sed animadverte harum rotarum, &sphaerarum ingentem quantitatem, pro uno &exiguo astro deferendo, veluti Saturni sphaerae à convexa superficie ad concavam profunditatem, totiusque illius concamerationis circulum, ut quam minima moles astrum Saturni sit ad sphaeram illam totam, propter quod astrorum tota volutatur compages. Annon ridiculum esset comparare totum illud corporis spatiosissimi systema, ad Saturni sideris corpus? annon multis millium millibus ipsum superaret? ac si quis rotam fingeret, cujus diameter esset unius milliaris, crassities vero compaginis triens ejusdem? rotam vero hanc factam, ut pilam palmariam volutaret. Astra igitur moventia in vacuo, seu aethere incorporeo, ferunII.