Latin
CAPVT XIV
William Gilbert, De mundo 173
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XIV. De Luna. Vna, diversâ naturâ à Sole, est solida absque lumine substantia, diversa in eminentiis, non provenit unquam ab inspissatione imaginatae quintae essentiae, adeo ut densior pars sit sphaerae nugatoriae; sed astrum est, sicut tellus, suis spatiis motum habens. Tellus vero etiam, sicut altera Luna est, quae etiam à Sole accepto lumine, versus Lunam relucet, sicut Luna conceptum à Sole lumen in tellurem remittit; omne enim solidum lumen remittit: In novilunio tellus plena lumine suo mutuato Lunam illustrat, in plenilunio Luna tellurem illuminat. Luna maculas quasi ostendit substantiae &peripheriae differentia: ita tellus erga Lunam maculas repraesentat, terrarum continentium minus relucentium; aquarum verò &Oceani, propter laeviorem &luminis apprehensivam naturam magis splendentem. Sicut enim imagines nostras in undis, tanquam in speculis, intuemur, ita maria lumen concipiunt &uberius remittunt quam terrae. Non enim maculae Lunae existunt à partibus Lunae magis perspicuis, ut Iohannes Benedictus contendit, in quibus lumen non reflexum sed penetrans nobis occultatur. Nam etiamsi Luna in aquas penetrat, tamen lucent aquae, &relucent conceptis ed by Goog Dig ceptis luminibus, non tantum reflexis, ut in speculis solidis solet. Ita Crystalla, quae formam non remittunt, illustrata à Sole lumen refundunt, dantque uberius quam ligna, quam lateres cujuscunque coloris, aut similia. Ita qui prope maria splendente Sole in altissimo fuerit monte, splendorem à pelago multo majorem sentiet, quam à regionibus adjunctis, sive arenae fuerint, sive sylvae, sive prata.