Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 198
Unproofread scanNot analysed yet
quare initium Arietis cadet in EB perpendicularem Solis: &Sol videbitur in initio Arietis Zodiaci mundi, &conversa tellure circa centrum &polos Aequatoris, ad motum diurnum faciendum, perpendicularis Solis radius describet Aequinoctialem circa terram. Sic procedente centro in C, erit A initium Cancri in loco D, id est respiciens Solem, unde Sol videbitur in initio Cancri, &in hoc situ mota tellure diurno motu circa centrum suum, &super polos Aequinoctialis, describetur Tropicus Cancri, &similiter motu utroque perget in D initium Arietis, ubi Sol videbitur in initio Librae. Hinc patet etiam quod dicit Copernicus, angulum inclinationis Zodiaci ad Aequatorem esse mobilem. Nam posito centro terrae in A, angulus ille respiciet Solem, eritque illa medietas Aequinoctialis respiciens Solem, supra Zodiacum, atque recta CB communis sectio Zodiaci &Aequatoris, perpendicularis AE. At postquam A pervenit in B, erit B in loco D, ideoque CB non faciet angulum cum AE, sed continuabitur in eandem rectam cum ipsa: &recta AD, super quam est angulus declinationis, erit perpendicularis BE: &hoc est quod dicit totam declinationem tum fore à lateribus. AD enim est communis sectio Coluri solstitiorum cum plano Zodiaci, CB autem communis sectio Coluri aequinoctiorum &Zodiaci. Iam vero posito centro terrae in C, erit angulus declinationis respiciens Solem ut ante, sed Aequatoris semicirculus erit infra Zodiaci medietatem CAB. Quod vera quis posset suspicari, debere ex hoc motu mutari polum mundi, id non fit propter coincidentiam exactam eorum duorum motuum.