Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 223
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. De Cometis. Vae minus frequenter hominibus apparent, ideo majorem difficultatem habent, quod docta &justa observatio (rerum &scientiarum lex &magistra) omnes convenientias &dissimilitudines, uno aut altero seculo, cognoscere nullo modo possit. Quare non mirum, si Aristoteles hic totus claudicet, perinde atque illi, de quibus tam magnifice triumphat. Anaxagoras &Democritus tradunt crinitam apparentiam speciem esse, earum stellarum, quae errantes dicuntur, commixtione, cum, ex eo quod prope accedant, se inter se videantur contingere. Pythagorei vero, unam ex errantibus crinitam esse volunt, sed multo interposito tempore apparere, &eam paulo à Sole digredi. quod Mercurii stellae usu venit; quia enim paulo a Sole digreditur, eam saepe oblitescere, ita ut multo post tempore conspiciatur. Hippocrates Chius, &auditor ejus Aeschylus, in eadem fuere sententia, nisi quod non ex se crinem eam habere censent, sed dum errat, interdum à loco accipere, dum aspectus noster ab humore, quem illa ad se trahit, refertur ad Solem. Hos omnes facile subjugavit Aristoteles; quod potuisset facile quisquam, vel modice in Mathematicis exercitatus.