Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 224
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc vero septimo capite Meteorologicorum primi libri ipse philosophatur. Ponitur à nobis; (melius, imponitur a nobis studiosis) Prima omnis ea inferioris mundi pars, quae circumvectioni subjicitur, calida &arida exhalatio est, eademque &multo etiam major vis aëris, qui ei subjectus adhaeret circum terram, ab orbe &motu, qui in orbem incitatur, una volvitur. Cum autem hoc modo fertur &rapitur, ubicunque opportunitatem nacta sit, incendi solet &ardere; ex quo etiam vagarum stellarum trajectiones existere diximus. Quocirca cum in hanc ipsam concretionem, propter coelestium orbium motum, principium ardoris incidit, nec ita magnum, ut cito &multum ardeat, nec ita imbecillum &exile, ut celeriter restinguatur; sed amplius eodemque tempore ex inferioribus partibus exhalatio apta &commoda excitata in sublime fertur, tum stella crinita existit, pro ea figura quam adepta fuerit exhalatio. Si enim ex omni parte similis sit, crinita stella dicitur; sin longe pateat, barbata. Vt autem hic talis motus stellae motus videtur esse, sic etiam quies stellae institio videtur. Quod enim fit, simile est ut si quis in palearum acervum facem aut exiguum ignis principium immiserit; huic enim rei similis videtur etiam stellarum trajectio, quandoquidem propter materiam, quae ad recipiendum ignem apta est, celeriter consequentia quadam longius serpit &manat. quod si hoc ipsum permaneat, nec trajiciendo consumatur &tabescat; qua ex parte maxime ardoris materia concreta fuerit, trajectionis finis initium movendi dabit; talisque est crinita stella, qualis quae principium finemque habet trajectio.