Latin
CAPVT III
William Gilbert, De mundo 225
Unproofread scanNot analysed yet
Ac cum in ipso inferiori loco, concretionis est principium, per se crinita apparet; cum autem infra aliquam stellarum quae vagae aut errantes dicuntur, motu coelestium orbium exhalatio cogitur, tum ex his aliqua crinita efficitur. Quod nec suprema regio aëris, mundusve elatior ad Lunae circuli terminos, fervidus, aut tanquam calida &arida exhalatio, &elementum ignis existat, satis persuasum judicamus. Sed concedamus illa, sintque fundamenta tam egregia quibus cometarum ratio &natura innitatur; Ergone loci sunt illi magis idonei, quibus materiae ad incendia &ardores concipiendos &fovendos concrescerent: Minime; non magis quam in clibano ligna &stipulae, quae non crassiuscula, &idoneo humore praedita sunt, ardores concipere aut fovere nesciunt. Nulla enim ignis elementi natura flammifera, nulla ejus comburens aut depascens vis; tunc enim rectè ex veterum opinione, caetera elementa periissent omnia. Sed quomodo intra astrorum (Lunae videlicet) cursus, incendia? Vae vobis! qui rursus tamque saepe coelo Phaëtontea pericula infertis. Sed haec veterum simplicitas. Cometas viderunt illi quidem, sed vulgi oculis, relictis per imperitiam praecipuis &ingeniosis observationibus, denotantes tantum loca apparentiae &finitima sidera, non à terra altitudines &distantias. At melius nunc dierum consultum est Philosophiae; cum inter tot doctorum millia, quorum paucissimos agnovit antiquitas, nonnulli semper in natura studiosi, omnes dissimilitudines &circumstantias in rarioribus mundi miraculis investigent. Hinc testes adsunt frequentes, nobisque assentiuntur plurimi; non solum elementa Aristotelica, sed coelum etiam cometis turbari &gravari plurimum: atque vereor, ut plerisque elapsis omnibus seculis, sedes suas cometae in superiori Aristotelico mundo, positus, cursusque incitatos, progressus &declinationes, omniumque motuum varietates non obtineant. zed by Google Dic At ulterius de ardoribus inquit, ardent pro materia, forma, aut crinitae aut barbatae, aut caudatae. At neque totam illam vim incendi vult, nec prorsus absumi; unde igitur flammae forma? à materiae &concretionis figura? quae si in longum exporrecta fuerit, protinus incendi deberet, ut longa evaderet caudata; quare cito evanescere.