Latin
CAPVT XXII
William Gilbert, De mundo 73
Unproofread scanNot analysed yet
Propter vacuum quae tanquam in infinitâ distantiâ posita sunt prope adsunt: &immensus undique mundus, per omnes globos conspirat, concordat, disjunctissimaque uniuntur, vel cum mortalium parvis ocellis. Propter vacuum motu non teruntur, non dissipantur planetae. Propter vacuum motu diurno volvitur tellus, nec lumen ab effluviis suis separatur, sed simul aëris systema inconcussum procedit. Propter vacuum cometae etiam in supero loco placide feruntur, &à Sole acti à corporea renitentia aut antitypia non dissipantur. Nam si inflammata materia velocissimo motu per vacuum discurreret, non ullo modo post se flammae cuspidem traheret, sed tota undique uniformis inconcussa flamma procederet. At stellae volantes, quae non longe à terra in aëre oriuntur ardentes, cum moventur, caudam flammeam post se relinquunt ab aëris renitentia. Vacuum oportet esse, nisi sint corpora undique circumstantia. Si globorum non esset per vacuum separatio &distinctio, mutuo concurrerent. Si non esset vacuum, motiones globorum medias illas naturas concuterent nimis, &dissiparent. Si non esset vacuum, oporteret multas frivolas &intricatas sphaeras ponere, (cum absurdissimis motionum contrarietatibus) &caelorum confusiones.