Latin
CAPVT XXVII
William Gilbert, De mundo 79
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVII. Calor ille toties à Philosophis commemoratus coelestis; Calor corum elementaris; Calor etiam in animalium corporibus, unius sunt naturae calores. OLurimi momenti &authoritatis Philosophorum omnium assertiones assensionesque existunt de coelestium corporum in tellurem operante virtute; calorque, qui divinitus ab astris, Sole praecipue, defluere videtur, majori &praestantiori virtute in inferiora agere, eaque commovere videtur, quam alius ullus, qui apud nos quovis modo excitatur: non solum quod ab illo omnia crescere &efflorescere conspiciuntur, sed etiam quod sine illo omnia horrida &inculta jacent. Hunc non solam qualitatem esse, Veteres &Platonici putaverunt, sed corpus quoddam aethereum, tenuissimum, omnia pariter penetrans; quod etiam magnum naturae seminarium nonnulli eorum vocare consueverunt. alii vero non esse corpus, &permeare elementa existimaverunt; sed quod corpus caeleste, aethereum est, ab elementis separatum, cujus naturalis motus est circularis. Ab hoc tamen corpore in elementa profluit lumen, motus, &tepor aethereus, non corpus, sed aetherea qualitas, quae omnia penetrat &permeat elementa; quam Aristoteles dicit non esse calorem ignis, sed proportionatum quid elemento stellarum; quae quidem etiam sententia longius à vero aberrat. Nam motu astrorum calor non efficitur; motu enim tantum incalescunt corpora, cum solidiora aut materiata satis cum renitentia concurrunt concutiunturque. Sed neque circulari motu corpora apud nos trahuntur.