Latin
CAPVT XXIX
William Gilbert, De mundo 86
Unproofread scanNot analysed yet
At Aristoteles aliquando calidum esse mare vult ab exustae materiae mixturâ, sed elementum aquae summe frigidum. Aristoteli dant manus interpretes &philosophantium plebs turbaque. Calida vero aqua omnis, non à calore primaevo à Francisco Patritio invento; sed ab illo qui cum forma ejus &existentia concurrit, &cum tellure universa communis est; &ab illo calore effluidam habet naturam. Quod si actus desierit, aut multum se remiserit in ambiente aëre, tunc aquae ejus calor &naturalis ab actu virtus deliquium in proximis partibus &eminentiis habet, glaciesque existit; &aqua (quae ab aëre tanquam vestimento conservatur) cum in ea calor valde remittitur, aut exstinguitur, etiam de virtute recedit sua, nec se ipsam salvare potest, quin male à misera privatione vexetur, &dissimilem induat formam. Hinc ab aqua glacies fit exstincto calore. Crystalla etiam, &lapides splendentes speculares, &gemmae transparentes eodem modo ex succis fiunt. In aëre etiam grandines glaciales existunt: sunt enim &nivales &glaciales grandines. Aër verò, nisi perpetuae auxiliares copiae à tellure excitarentur, &actum remitteret, &vacuo incumbenti cederet, rerum omnium existentium privationi. quare frigus dominari videtur, quod tamen nihil est, sicut à nihilo infertur. Ob eamque causam sub polis &frigidis illis Zonis, cum Sol abfuerit &ad adversum Tropicum inclinaverit, aër fere omnis ex regionibus illis desiisse videtur, &terrarum mariumque superiora, deposito calore desinenteque actu, horrida, rigida &inaccessa manent.