Latin
130
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 130
Unproofread scanNot analysed yet
Gallum in coitu (licet pene, ut arbitror, careat) genituram, vulgò semen dictum, emittere, ex partibus ejus genitalibus constat; quippe testiculi eâdem scatent, &in vasis deferentibus longis, amplisque plurimum ejus reperitur. Num verò subsultim, vique spiritûs spumosum, &repetitis ictibus (ut in calidioribus animalibus viviparis) prodeat, necne; mihi profectò haud compertum est. Quia autem vesiculas genituram continentes non reperio, è quibus fermentata, spirituque in spumam elata prosiliat foras; nec penem invenio, per cujus tubulum angustiorem protrusa cùm saltu ejiciatur, gallinaeque interiora verberet; praesertim cùm coitus inter eos celeriter adeò peragatur; crediderim, levem solùm esse humoris seminalis illitum, qualis per pudendorum osculum duntaxat affigitur, semenque citra saltum subitò emanare: ut, quod alia animalia uno eodemque initu iteratis ictibus ejaculantur, id aves (quae complexui venereo non immorantur) repetitis saepe coitionibus expediant. Rariùs enim coitum repetunt, quae diutius in complexu venereo haerent: quales in avium numero sunt cygnus, &struthio. Quoniam gallus igitur diu in venerea copulâ haerere nequit; quod ab aliis, pluribus impulsibus sit, id ipse repetitis vicibus praestat: ac licèt nec penem, neque glandem habeat, vasorum tamen deferentium extremitas spiritu (dum coit) inflata, glandis more turgescit; quâ uteri gallinae orificium aperto podice retectum comprimit, humoreque suo genitali oblinit, adeoque pene ad geniturae immissionem non indiget. Diximus autem, galli semen tantae virtutis esse, ut non uterum modò, sed &ovum in utero, in ovario papulam, totam denique gallinam ipsam, papulas &ovorum primordia partim jam habentem, partim mox producturam, foecundam ac prolificam reddat. Ideoque à Fabricio rectè observatum, gallo geniturae copiam in testiculis, &vasis deferentibus abundare; non quòd gallina plurimum ejus singulis suis ovis foecundandis requirat; sed ut gallus pluribus gallinis, crebroque repetitis congressibus sufficiat. Facit etiam ad celeriorem seminis egressum, vasorum spermaticorum in gallo brevitas &rectitudo: quod enim per longos &reflexos maeandros permeat, tardiùs elabitur, &copioso spiritu impulsore opus habet.