Latin
131
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 131
Unproofread scanNot analysed yet
Inter mares, nemo gallo est alacrior, nec superbior, aut erectior incedens, ciboque concoquendo potentior, cujus magna pars in genituram abit; ac proinde pluribus eum frui uxoribus oportet, nempe decem, vel duodecim. Sunt enim animalium quaedam species, quarum mas singularis plurimis foeminis sufficiat, ut in cervis, damis, &pecorum generibus videre est: sunt etiam, quarum foeminae libidine prurientes vix pluribus maribus contentae sint; ut canis, &lupa; unde etiam Meretrices lupae dicuntur, quae corpora sua vulgant; &lupanaria, in quibus prostant. Sunt etiam nonnulla animalia quasi casta magis, &conjugalem vitam degunt; ita ut mas unus uni maritetur foeminae, amboque proli enutriendae socias operas praestent. Cùm enim à natura requiratur, ut mas, in prolis generatione, foeminae defectum suppleat; atque haec sola foetum nutrire, fovere, ac defendere nequeat; mas ipsi conjux additur; qui partem oneris in generanda &educandâ prole fuscipiat. Sic perdices vitâ conjugali gaudent, quia earum foeminae tot simul ova incubare nequeunt (ideoque binos nidos extruere dicuntur nec prognatos indè pullos tollere. Columba quoque mas incubandi vices, nidum componendi, pullosque nutriendi supplet. Similiter alia complura conjugalis vitae exempla inter animalia reperias: de quibus plura in dicendis. Qui autem mares, (ut gallus) plurimis foeminis inserviunt, eorum testiculi copioso humore seminali scatent, vasaque deferentia longa &la obtinent. Et quo tempore, quave aetate, papularum racemi in gallinis maturantur, &foecunditatem exposcunt, ut in ova perficiantur; maribus semen abundat, &testiculi turgescunt, eodemque loco (circa praecordia scilicet) conspiciuntur, in quem foecunditatem transferunt. Patet id in piscibus, avibus, reliquisque oviparis omnibus; quorum mares semine replentur eodem tempore, ac loco, quo foeminae ova concipiunt. Quaecunque itaque gallinae partes à natura generationi destinantur, ovarium nempe, infundibulum, uteri processus, uterusque ipse, &pudenda; eorumque situs, fabrica, quantitas, &temperies, quaeque hanc consequuntur; ea omnia, inquam, vel ovo procreando, &augendo inserviunt, vel ad coitum, &foecunditatem à mare recipiendam, aut partûs gratiâ efformantur: ad quam rem ea vel necessariò, &principaliter; vel tanquam caussa sine qua non; vel ad meliùs esse quodammodo conducunt. Nihil enim frustrà aut temere in naturae operibus instituitur.