Latin
132
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 132
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter, partes omnes genitales in gallo, geniturae praeparandae, &concoquendae, atque in gallinam transmittendae gratiâ fabrefactae sunt. Quibus autem maribus is vigor est, ut plurimis foeminis sufficiant; hi corporis magnitudine, &ornatu, animique robore &armis, foeminas suas longiùs superant; quàm illi, qui conjugales sunt. Neque enim tantopere perdix mas, corvus, aut columba, à consortibus suis distinguuntur; quantùm gallus, à gallina; vel cervus, à suis foeminis discrepat. Gallus itaque ut armis, plumisque ornatior, superbus, gloriosus, magnanimus, &bellator insis nis incedit; ita pariter semine abundat, &frequentissimè coitum peragit, adeoque libidine ferox aestuat, ut (nisi complures gallinae ipsi suppetant) foeminas suas saepius invitando &cogendo fatiget, &(uti in phasiano, gallo Indico, aliisque observavimus) intempestivè supersiliendo, dorsumque pedibus atterendo (etiam cùm in nidis ova incubant) eas malè mulctet. Vidimus aliquando gallinas à ferocientis galli injuriâ adeò laceras &detritas, ut dorsum totum implume, &ad ossa ipsa perquam miseris modis nudum habentes, brevi exspiraverint. De Gallina. Exercitatio 39. QUo generationis instrumenta, duaeque primae caussae sunt; mas, &foemina. Gallina enim videtur autor ovi, ut gallus faecunditatis. Horum igitur coitu, à mare in foeminam traducitur, vel in gallina per coitum ingeneratur, id, quod ovum reddit foecundum. Quid autem illud sit, non minùs cognitu difficile est, quàm cui id ipsum communicetur: scilicet, utrùm toti gallinae, an ejus utero solùm, aut ovo facto, vel etiam ovis omnibus in ovario jam inchoatis, &postmodum inchoandis? Verisimile enim est ex suprà dictis, &Fabricii quoque experimento, pauculas coitiones, &gallinae per dies aliquot cum gallo consortium, sufficienter eam, aut ejus saltem uterum, per annum integrum foecundare. Idque egomet etiam, experientiâ edoctus, ex parte affirmare possum: nempe vicesimum ovum à gallina (post hujus à gallo divortium proveniens, suisse foecundum &prolificum.