Latin
133.1 to 133.4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ut quemadmodum à piscium masculorum geniturâ in aquam sparsâ, magnam ovorum congeriem foecundari certum est; &in canibus, porcis, aliisque animalibus, coitiones aliquot pluribus foetibus procreandis sufficiant: (adeò ut aliqui compertum sibi existiment; si canis foemina saepius quàm ter quaterve ineatur, id foecunditati ejus obesse, pluresque foeminas quàm mares indè procudi) ita quoque gallus aliquot suis compressionibus, non modò ovum in utero, sed totum etiam ovarium, gallinamque ipsam (ut saepe dictum est) prolificam reddat. Imò verò, quod amplius est, &inprimis mirabile, Hist. ex. Terrae Persicae parte quadam (inquit Aristoteles) mure foemina rescissa, foetus foeminei praegnantes videntur: nempe matres fiunt, antequam nascantur: quasi mas non solùm foeminam foecundam, sed &conceptos quoque in eâ foetus praegnantes redderet; quemadmodum gallus noster non solùm gallinam, sed ova etiam ab illa procreanda foecundat. Id autem Medici confidenter negant, qui ex semine utriusque sexûs misto, conceptum in animalibus produci asserunt. Ac proinde Fabricius, licèt galli semen in coitu projectum, nunquam uteri ca- Pag. 38. 39. vum (ubi ovum sit, vel augetur) ingredi, aut ingredi posse affirmet; &manifestè videat, ova primùm in ovario inchoata, non minùs iis, quae in utero existunt, ab eodem coitu foecundari; quorum nulla pars à galli semine oriri potuit; hoc tamen (quasi necessariò adesse, &permanere debeat) per integrum annum in bursa gallinae prolificae contineri, caecoque foramine reservari voluit. Quam sententiam nos antea rejecimus, tum quia cavitas illa perinde in mare, ac in foemina reperitur; tum etiam, quia nec in illa, nec alibi uspiam in gallina genituram galli stagnantem invenire potuimus; sed quamprimum haec munus suum expleverit, virtutemque foeminae prolificam impresserit, vel foras elabitur, vel dissolvitur, &in spiritum versa evanescit. Et quanquam Galenus, ac cum eo Medici De gen. 42. omnes, hanc geniturae dissolutionem pluribus oppugnant; perspe- l. 2. c. 3.