Latin
133.5 to 133.6
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 133.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ctâ tamen ex anatomica administratione partium genitalium fabricâ, simulque pensitatis aliis firmissimis argumentis, fateantur necesse est, Semen maris prout à testibus per vasa deferentia derivatur, &in vesiculis spermaticis continetur, prolificum non esse; nisi coltûs, vel cupidinis oestu spiritale reddatur, &in naturam spumosam effervescat. Neque enim (ceste Aristotele) quod semen foecundum red. Ibid. dit, est ejus corpulentia, aut ignis, aut talis facultas aliqua, sed spiritus qui in semine spumosoque corpore continetur, &natura quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quare, licèt Fabricio concederemus, semen in bursa illa reservari; postquam tamen prolifica effervescentia, sive spiritus isti deferbuerint, inutile prorsus foret &infoecundum. Unde Medici quoque intelligant, maris genitu em non ideo esse prolis opificem, quia primus conceptus ex illa corporatur, sed quia spiritosa est, &effervescens, tanquam foecundo spiritu, &numine turgescens. Aliàs enim Averrhois fabula, de mulieris conceptione in balneo, veritatis speciem prae se ferret. Verùm de his suo loco plura. Quemadmodum itaque à gallina sit ovum, ita verisimile est, ab aliis quoque foeminis (ut postea docebitur) primos conceptus tum materiam, tum formam recipere: idque aliquandiu postquam marium genitura immissa fuit, &evanuit.