Latin
16
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 16
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe certiora nobis, &manifestiora, quae à sensu percipiuntur, quàm quae ab intellectu; siquidem haec ab iis proveniunt, &illustrantur. Denique, sensibilia sunt per se, &priora: intelligibilia autem, posteriora, &ab illis orta; cùm nobis nè inesse quidem possint, citra illorum opem. Quare, absque recto sensûs adminiculo, crebris observationibus, certâque experientiâ adhibito, de phantasmatis &apparentiis mente nostrâ comprehensis, perperam judicabimus. In omni nempe disciplinâ, diligens observatio requiritur; &sensus ipse saepe consulendus est. Propriâ, inquam, experientiâ nitendum est, non alienâ; quâ sine, nemo idoneus ullius naturalis disciplinae auditor, aut de iis, quae de generatione dicturus sum, aequus Judex fuerit; siquidem ista citra experientiam, &Anatomicam peritiam, haud meliùs intellexerit, quàm caecus natus, de colorum naturâ, &discrimine; aut surdus, de sonis judicaverit. Quapropter (cordate Lector!) nolo mihi, de Generatione animalium scribenti, quicquam credas: ipsos oculos tuos mihi testes, &judices appello. Quoniam n. scientia omnis perfecta, iis principiis innititur, quae ex sensu compertis originem ducunt; singulari curâ enitendum, ut per frequentes animalium dissectiones, eadem perspecta &explorata habeas. Secus si feceris, opinionem quidem tumidam, &fluctuantem acquires; solidam autem, certamque scientiam non assequeris. Quemadmodum iis usu venit, qui in sculptis pictisve tabulis, longinquas terras, atque urbes, vel corporis humani partes interiores, sub falsâ imagine intuentur. Atque hinc factum, ut luxuriante hoc aevo, plurimi sint scriptores, &sophistae; pauci admodum sapientes, &Philosophi. Atque haec, velut in promulsidem, praelibare placuit; ut intelligas, quibus auxiliis fretus, &quo consilio ductus, observationes has meas, &experimenta publici juris fecerim: utque ipsemet, iisdem vestigiis insistens, non modò inter Aristotelem, &Galenum aequum judicium feras; sed, relictis argutiis, &verisimilibus conjecturis, ipsamque autopsiam amplectendo, plurima adhuc aliis incognita, &quidem praestantiora, reperias.