Latin
17
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 17
Unproofread scanNot analysed yet
De iisdem, ad mentem Aristotelis. TUlla cognitio nobis innata est, ex sententiâ Aristotelis. Neque enim opinio, nec ars, nec intellectus, nec loquela, nec ratio ipsa, à naturâ, &ortu primo nobis insunt: sed omnia haec in eorum censu habenda, quae extrinsecùs nobis secundum naturam adveniunt: Ut etiam qualitates, &habitus illi, qui spontanei existimantur, &in potestate nostrâ siti sunt; ut virtutes, &vitia, ob quae homines vel laudantur, vel vituperantur, &puniuntur. Aequirenda igitur est cujuslibet rei notitia. Quaenam verò sint prima hujus cognitionis principia, non est hujus loci determinare. Unne autem, &quomodo, ipsa notitia nobis adveniat, hîc praemittere, non inutile fore arbitror; tum ad perfectiorem de generatione animalium intelligentiam, tum etiam ad tollendum dubium, quod ex Aristotelis sententiâ quis Analyt. deduxerit. Hic enim doctrinam omnem, &disciplinam post l. 12. 1 dianoëticam ex antecedente cognitione fieri, asserit: Unde videatur sequi, aut nullam esse notitiam primam, aut illam nobiscum nasci; quod praedictis est dissentaneum. Dubium hoc postea ab ipsomet Aristotele solvitur; ubi modum, quomodo cognitio acquiratur, docet. Nam ut, postquam cognitionem omnem certam, per syllogismum, &demonstrationem haberi docuerat; atque omnem syllogismum demonstrativum, ex primis principiis, veris, &necessariis constare, manifestum fecerat, tandem, quomodo principia nota fiant, &quis sit notificans habitus, inquirit; simul etiam, utrùm habitus, cùm non insint, ingenerentur; an, cùm inessent, laterent? Non habemus (inquit) eos habitus, accidit enim ut eos qui habent cognitiones exquisitiores demonstratione, lateant. Si verò eos accipimus, cùm antea non haberemus, quomodo notum faceremus, &disceremus ex non antecedente cognitione? Perspicuum igitur est, neque haberi, nec in ignorantibus, ac nullo habitu praeditis gigni posse.