Latin
181
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 181
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo ex vario ipsius motu, in celeritate aut tarditate, vehementiâ aut debilitate &c. eum &irritantis injuriam, &foventis commodum persentiscere, manifestum est. Ideoque concludimus, sanguinem per se vivere, &nutriri; nulloque modo ab aliâ aliquâ corporis parte, vel priore, vel praestantiore dependêre. An verò totum corpus ab ipso dependeat, cui illud postgenitum, adjunctum, &quasi adnascendo appensum cernimus; non est hujus loci determinare. Addam solùm, quod Aristoteles fatetur: Profectò, inquit, sanguinis natura caussa est, cur permulta animalibus, tum per mores, tum etiam per sensum obveniant. Adeò, ut hinc caussas perspicere liceat, non modò vitae, in genere, (quippe nullum aliud calidum innatum, aut influens reperias, quod sit immediatum animae instrumentum, praeter sanguinem) sed longioris etiam, aut brevioris aevi; somni, vigiliarum, ingenii, roboris &c. Nanque ejus tenuitate (ait ibid. Arist.) &munditie, animalia sapientiora sunt, sensumque mobiliorem obtinent: Similiter, vel timidiora, vel animosa; iracunda, &furiosa evadunt; prout scil. sanguis eorum vel dilutus, vel fibris multis crassisque refertus fuerit. Nec vitae solùm sanguis autor est; sed, pro ejus vario discrimine, sanitatis etiam, morborumque caussae contingunt. Quinetiam venena, quae forinsecus nobis adveniunt (ut ictus venenati) nisi sanguinem inficerent, damnum nullum afferrent. Adeò nobis ex eodem fonte, vita &sanitas profluunt. Si sanguis nimis eliquescas (inquit Arist.) aegrotant. Nanque in cruorem serosum abit adeò, ut quidam fudorem cruentum exsudarint. Si ejus nimiùm effluat, obeunt. Profectò, ob sanguinis carentiam, non solùm partes omnes illico torpent, sed &animal ipsum subito extinguitur. Experimenta, in sententiae hujus confirmationem, hîc addenda non censui; peculiarem enim tractatum postulant. Circuitum sanguinis admirabilem, à me jampridem inventum, video propemodum omnibus placuisse: nec ab alique quippiam hactenus objectum esse, quod responsum magnopere mereatur: Quapropter si circuitus illius caussas, &utilitates addidero; aliaque sanguinis arcana exposuero; (quantopere scil. mortalium felicitatis intersit, animaeque pariter ac corpori conducat, ut probâ victûs ratione sanguinem purum ac nitidum conservent) crediderim sanè, me non magis novam, quàm utilem, gratamque operam Philosophis Medicisque praestiturum; nec sententiam hanc tam improbabilem &absurdam cuiquam (atque olim Aristoteli) visum iri: Sangui.