Latin
182
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 182
Unproofread scanNot analysed yet
De animi nem, nempe, instar laris familiaris, esse animam ipsam in corpore; l. 1. c. 2. veluti Critias olim, aliique arbitrabantur; existimantes, sentire maximè proprium esse animae, atque hoc inesse propter sanguinis naturam. Alii vero id animam esse statuebant, quòd suâ naturâ vim movendi obtineret; ut Thales, Diogenes, Heraclitus, Alemaeon, aliique. Utrunque autem, sensum scilicet, &motum, sanguini inesse; pluDe bist. an. rimis indiciis fit conspicuum: etiamsi Aristoteles id negaverit. nimverò, si is veritate coactus fateatur, inesse ovo, etiam subvende part. m. taneo, animam: &in genitura, ac sanguine, reperiri divinum quid, respondens elemento stellarum; esseque omnipotentis Creatoris vicarium: si Neoterici quidam verè dicant, animalium semen cortu emissum, esse animatum: quidni pari ratione affirmemus, animam esse in sanguine; cumque hic primò generetur, nutriatur, &moveatur, ex eodem quoque animam primùm excitari, &ignescere? Certè sanguis est, in quo vegetativae, &sensitivae operationes primò elucent: cui calor, primarium &immediatum animae instrumentum, innascitur: qui corporis, animaeque commune vinculum est: &quo vehiculo, anima omnibus totius corporis partibus influit. Praeterea, cùm tam ardua sit (ut nuper vidimus) geniturae contemplatio, (quomodo, nempe, ab illa, cum providentia, artę, &intellectu divino, corporis fabrica exstruatur?) cur non aequo jure, sanguinis naturam eximiam suspiciamus; idemque de eo, quod de semine, cogitemus? praesertim, cùm genitura ipsa (ut de ovo constat) ex sanguine fiat; totumque corpus indè, (tanquam è parte genitali) non modò originem suam ducere, sed etiam conservari videatur. Atque haec quidem obiter super ea re diximus; de eadem alibi uberiùs, &accuratiùs disceptaturi. Neque hîc disputandum censeo, utrum partis definitio sanguini propriè conveniat? quod quidam negant, his maximè argumentis persuasi; quia non sentit, &quia in singulas corporis partes influit, ut alimentum iis praestet idoneum. Ego verò non pauca circa generationis modum inveni, quibus motus, iis (quae Philosophi &Medici vulgò vel aiunt, vel negant) contrarium statuam. Id nunc solùm dicam: licèt concedamus, sanguinem non sentire; indè tamen non sequitur, cum non esse corporis sensitivi partem, eamque praecipuam. Neque enim cerebrum, medulla spinalis, aut Crystallinus, vitreusque oculi humor quicquam sentiunt, eas tamen corporis partes esse, Philosophi Medicique omnes hodie uno ore confitentur. Aristoteles autem sanguinem inter partes similares recensuit: &Hippocrates etiam, dum corpus animale ex partibus continentibus, contentis, &impetum facienfacientibus, constituit; sanguinem necessariò inter contentas agnovit. Verùm hac de re pleniùs agetur, cùm de parte, quid sit, " modis dicatur, disceptabimus. Interea temporis, experimentum hoc admirabile (unde cor ipsum, membrum scilicet principalissimum, insensile appareat) non reticebimus. Nobilissimus Adolescens, &illustrissimi Vicecomitis de Montegomero in Hibernia filius primogenitus, cùm adhuc puer esset, ingens ex insperato lapsu nactus est infortunium; costarum nempe sinistri lateris fracturam. Abscessus suppuratus, magnam tabi quantitatem profudit; saniesque diu è cavitate amplissimâ manavit: uti ipse mihi, aliique (qui aderant) fide digni narrarunt. Is circa annum aetatis suae decimum octavum, aut decimumnonum, per Galliam &Italiam peregrinabatur; indeque Londinum appulit.