Latin
183
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 183
Unproofread scanNot analysed yet
Interea verò peramplum hiatum in pectore apertum gestabat; adeò, ut pulmones (uti creditum est) in eo cernere, ac tangere liceret. Id cùm serenissimo Regi Carolo, ceu miraculum, nunciaretur; me statim, ut quid rei esset perspicerem, ad Adolescentem misit. Quid factum? Cùm primùm accederem, videremque juvenem vegetum, &aspectu quoque, habituque corporis laudabili praeditum; aliquid secus, atque oportuit, nunciatum arbitrabar. Praemissâ autem, ut mos est, salutatione debitâ, expositaque ex mandato Regis eum adeundi caussâ; omnia illico, patefecit, nudamque lateris finistri partem mihi aperuit; ablatâ scil. lamellâ, quam tutelae gratiâ adversus ictus, aliasque injurias externas, gestabat. Vidi protinus ingentem pectoris cavitatem, in quam facilè tres meos priores digitos, unà cum pollice immitterem: simulque in primo ejus ingressu partem quandam carnosam protuberantem, reciprocoque extrorsum introrsumque motu agitatam deprehendi, manuque cautè tractavi. Attonitus rei novitate, iterum iterumque exploro omnia: &,cùm diligenter satis investigata essent; certum erat, ulcus antiquum &peramplum (citra Medici periti auxilium) miraculi instar, ad sanitatem perductum esse, parteque interiore membranâ vestitum, &per marginis ambitum firmâ cute munitum. Partem autem carnosam (quam ego primo intuitu, carnem aliquam luxuriantem credideram, aliique omnes pulmonis partem judicabant) ex pulsu, ejusque differentiis, seu rhythmo, (utrisque manibus carpo &cordi simul admotis) &ex respirationis collatione planè perspexi, non pulmonis lobum aliquem, sed cordis conum esse; quem caro fungosa excrescens (ut in sordidis ulceribus fieri solet) exteriùs, muniminis instar, obtegebat. Concamerationem istam, à subnascentibus sordibus Adolescentis famulus injectionibus tepidis quotidie liberabat, laminamque imponebat: quo facto, herus sanus, &ad quaelibet exercitia ac itinera promptus, tutò &jucundè vitam degebat.