Latin
213
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 213
Unproofread scanNot analysed yet
Renes eo tempore non formantur in gibbum, ut in adultis; sed ex multis quasi globulis compinguntur; (quales in vitulo conspicimus, &tursione) tanquam singulis ureterum divaricationibus, ad earundem orificia, totidem globuli aut papillae apponerentur, è quibus urinam emulgerent. Supra renes glandulae binae reperiuntur (ab Eustachio primùm observatae) plurimo sanguine scatentes; earumque vena, quam adiposam Anatomici vocant, non multò minor ipsâ emulgente apparet. Jecur, &lien (secundùm proportionem) uterque sanguine aequè plenus. Notandum hic obiter, in omni foetu humano vegeto &sano, lac perfectum passim reperiri; eodemque maximè thymum glandulam abundare. Reperitur etiam in pancreate, &per totum mesenterium, in quibusdam quasi venis lacteis, glandulisque inter divaricationes Quinetiam ex infantium recens venarum mesaraicarum positis. natorum uberibus aliquando exprimitur, imò sponte effluit: idque ad sanitatem facere, obstetrices aliquae opinantur. Et, ut clarè constet, aquam illam (quae in conceptu abundat non esse embryonis excrementum aliquod, sudorem nempe, vel urinam; eadem, minore copiâ (pro proportione) cernitur prope partum (quando foetus est grandior, eoque nomine excrementi plus accumulat, cùm alimento copiosiore utatur) quàm primis praegnationis mensibus. Adde insuper, vesicam eo tempore urinâ plenam &distentam esse. Profectò transitum illum (quem urachum Anatomici appellant) urinam, ut putant, è vesica per umbilicum, educentem, nunquam invenire potui: saepe verò observavi, vesicam manu compressam, urinam foras per penem, non autem per urachum profundere. Atque haec quidem de humano foetu à me observata, quatenus ad ordinis partium in generatione notitiam faciunt, dicta suntoIn quarto ultimoque processu, infimae conditionis atque ordinis partes efformantur: nempe, quae non simpliciter ad ipsum esse, aut conservationem animalis spectant; sed solummodo ad tutelam contra injurias externas, vel ad ornatum, vel pugnam. Ad tutelam ejusmodi, pars extima (cutis scilicet) potissimùm instituitur, omniaque quae ex illa oriunda sunt: nempe cuticula, pili, lana, plumae, squamae, crusta, testa, ungues etiam, ungulae, &si quid Et prudenter sanè à Natura hujusmodi, in hunc censum veniunt. (quae nihil unquam frustrà molitur) institutum est, ut partes illa ultimò generentur, quarum usus non nisi post ortum, contra mala forinsecùs advenientia, requiritur. Ideoque pullus gallinaceus lanugine solùm, necdum plumis vestitus prodit (ut aliae aves, quae ad volandum quamprimum paratae sunt;) quia ultrò citroque obambulando, pedum potiùs, quàm alarum usu victum quaeritat.