Latin
214
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 214
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter, anatum atque anserum (qui natando cibantur) plumae &alae tardiùs perficiuntur, quàm pedes: contrà, quàm hirundinibus evenit, quae volare priùs quàm pedibus uti norunt, quòd volando pabulentur. Generatur itaque lanugo in pullo gallinaceo, post decimumquartum diem; perfecto jam foetu, omnibusque partibus instructo. In plumarum autem exortu primo, quasi puncta quaedam in cute cernuntur; postea verò plumulae (veluti è terra, herbae) excrescunt, tandemque explicantur, &totum corpus circumvestiunt, contraque aëris inclementiam tutantur. Differunt plumae à pennis, formâ, usu, &nascendi loco, atque ordine. Pulli enim priùs sunt plumigeri, quàm pennigeri: quippe pennae in alis tantùm, &uropygio reperiuntur; ac profundiùs ex ima cutis parte, vel ex ipso periostio enascuntur, motuique inserviunt; plumae autem è summa cute oriuntur, &ubique munimenti gratiâ adsunt. Vngues, pili, cornua, &similia inquit Aristoteles) gignuntur ex cute: De gen. an. quo fit, ut ipsa colorem pariter cum cute immutent: alba enim &nigra, &l. 2. c. 4. vario modo diversa, pro colore cutis, redduntur. Haec autem in pullo nostro longè aliter se habent: cujuscunque enim coloris plumae fuerint, subjecta cutis non nisi unum exhibet. Quinetiam una eademque penna, variis interdum coloribus, miroque ordine tingitur, &ad pompam exornatur. In humano foetu similiter, cutis, partesque omnes cutaneae, ultimo loco perficiuntur. Ideoque inter initia, nec labia, nec buccae, nec auriculae, nec palpebrae, nec nasus discernuntur: ultimoque omnium coalescit linea illa, quâ labia superiora committuntur. Nascitur certè homo nudus pariter, &inermis; utpote quem natura animal sociale, politicum, ac pacificum voluerit; rationeque duci maluerit, quàm vi trahi. Ideoque manibus &ingenio eum dotavit, ut acquisitis necessariis, semet ipse vestiret, &defenderet. Quibus enim animalibus natura robur concessit, iis arma quoque viribus consentanea attribuit: quibus autem illud denegavit, his ingenium, solertiam, miramque injurias evitandi dexteritatem largita est. Ornamenta, ut apex, crista, palearia, &similia, quibus fastuosa animalia superbiunt; maribus potiùs ut plurimùm tribuuntur, quàm foeminis: uti etiam arma; puta dentes, cornua, calcaria, &c. quibus ad praelia utantur. Suntque haec in maribus eo potissimùm tempore conspicua, quo foemellarum venustas, generandique desiderium eos primùm urit. Juvenculis quidem desunt; senibus autem (utpote inutilia) exolescunt.