Latin
239
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 239
Unproofread scanNot analysed yet
vermes appellantur) ad hanc classem referenda sunt; ut &eorum, quae sponte oriuntur. Praeterea, licet perfectorum ovorum alia bicolora sint, ex albumine nempe &vitello composita; alia tamen unius duntaxat coloris sunt, &albumine solùm constant. Similiter imperfecta ova alia sunt propriè dicta, è quibus perfectum animal procreatur, ut piscium; alia impropriè dicta, unde animal imperfectum oritur, nempe vermis, vel eruca; medium scilicet quoddam, inter ovum perfectum, &imperfectum: quod respectu ovi, sive ipsius primordii, animal est motu sensuque praeditum, seque ipsum nutriens; respectu verò muscae, aut papilionis, cujus est potentiâ primordium, tanquam ovum repens, &se ipsum augens reputandum est; qualis eruca, quae debitam tandem magnitudinem adepta, in chrysalidem, sive ovum jam perfectum mutatur, &à motu cessans, ovi instar, potentiâ est animal. Ad eundem modum, quanquam alia ova sunt, è quibus totis (per metamorphosin, sive transformationem) perfectum animal producitur, nec ex reliqua ovi materiâ alitur, sed statim foris sibi pabulum parat; alia verò, ex quorum parte aliquâ foetus fit, &nutritur ex reliquâ; quanquam (inquam) tam variae sunt ovorum differentiae, nihil obstat tamen, quo minùs ova dicenda sint, quos Arist. vermes appellat, (si modò è rebus, quae sensu ac ratione nobis constant, judicium ferre liceat;) cùm sint omnia primordia vegetativa, non actu quidem sed potentiâ animalia, vereque animalium semina, plantarum seminibus analoga; veluti jamdudum de ovo gallinaceo demonstravimus. Sunt igitur omnia animalia, vel vivipara, vel ovipara; quòd vel vivum animal actu pariant, vel ovum (sive primordium,) non actu sed potentiâ animal. Generatio igitur oviparorum omnium, ad exemplum ovi gallinacei referri potest, vel ex eodem saltem non difficulter elici; quòd eadem, quae in illius bistoriâ dicta sunt, in caeteris quoque oviparis reperiantur. Quibus autem singula inter se differant, aut conveniant; idque vel genere, vel specie, vel analogiâ; postea dicetur, cùm de insectorum, sponteque nascentium generatione acturi sumus. Quoniam enim generatio quaelibet, ad formam cujusque animalis adipiscendam via est; prout animalia quaeque, alia aliis similia magis; vel ab invicem discrepantia fuerint, adeò ut partes eorum nec specie, nec genere conveniant; ità similiter in eorundem, generatione usu venit. Quippe natura perfecta, sibique in operibus suis consona, ad similes usus &actiones, partes quoque consimiles instituit; pariterque ad eundem finem, eandemque formam adipiscendam, eâdem via progreditur, eademque semper methodo in generandis rebus insistit.