Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem asserimus, (ut ex dicendis constabit) omnia omnino animalia, etiam vivipara, atque hominem adeò ipsum ex ovo progigni; primosque eorum conceptus, è quibus foetus fiunt, ova quaedam esse; ut &semina plantarum omnium. Ideoque non ineptè ab Empedocle dicitur, Oviparum genus arboreum. Habet itaque historia ovi fusiorem contemplationem; quòd ex câ generationis cujuslibet modus elucescat. Quare de eo primùm dicemus, ubi, unde, &quomodo oriatur. Deinde, quo pacto, &ordine, quibusque gradibus, foetus, sive pullus in ovo, &ex illo formetur, &perficiatur, dispiciemus. Iterum Fabricius: Animalium foetus, alius ex ovo, alius ex semine, alius ex putri gignitur; unde alia ovipara, alia vivipara, alia ex putri, seu sponte naturae nascentia, ἀντόματα Graecè dicuntur. Mihi verò haec divisio minùs placet; cùm omnia animalia dici possint quodam modo ex ovo; &quodam modo ex semine oriri; &à partu potiùs, quàm à primâ origine, ovipara, vivipara, sive vermipara dicantur; quoniam vel ovum, vel vermem, vel vivum animal pariunt. Item sponte nascentia dicuntur; non quòd ex putredine oriunda sint; sed quòd casu, naturae sponte, &aequivocâ (ut aiunt) generatione, à parentibus sui dissimilibus proveniant. Quippe alia etiam animalia, ovum, aut vermem, tanquam conceptum suum &semen pariunt; ex quo postea, foris exposito, foetum producunt: unde ovipara, aut vermipara appellantur. Vivipara autem dicuntur, quia conceptum, sive semen tandiu intra se retinent &fovent, donec foetus indè vivus, &formatus in lucem prodeat. De generationis loco. Exercitatio 2. NAtura (inquit Fabricius) inprimis de loco fuit solicita; quem aut inanimali, aut extra animal constituit: atque in animali, uterum esse voluit; extra verò, ovum: in utero quidem, ex semine, &sanguine; in ovo verò, ex iis, quae in ipso consistunt, foetus generationem molita est. Quaecunque enim ex semine verè dicto procreantur, ea vel in eodem loco De generationis loco. loco &oriuntur, &perficiuntur; vel in diversis. Vivipara omnia, in ipso utero incunabula sua habent, &complementum: Ovipara autem, ut intra parentem prima ducunt exordia, &ovum fiunt; ita extra eam, in foetum perficiuntur. Et in horum numero, alia ovum eousque intra se servant, donec maturum &perfectum fuerit; ut genus pennatorum, &quadrupedum oviparorum, ac serpentum.