Latin
CONCEPTIONE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 322
Unproofread scanNot analysed yet
Mirari tamen subit, ubinam facultas ista (peracto jam coitu, ante ovi vel conceptûs productionem) haereat? &cuinam activa illa maris virtus commissa sit? scilicet, num utero soli, an toti etiam foeminae? vel potiùs utero primariò, foeminae autem secundario? an denique, quemadmodum oculis videmus, &cerebro cogitamus; ità foemina utero suo concipiat? Quanquam enim foemina interdum (post coitum, concipiens foetum nullum producit; symptomata tamen ea contigisse novimus, quae peractae conceptionis (licèt irritae) claram fidem facerent. Caniculae delicatulae, coitum (citra foecunditatem) admittentes, observantur nihilominus debito partûs tempore ignavae esse, &parturientium more latitare, atque ab alia cane catulos surripere, eosque (ceu proprios) lambere, &fovere, imò verò pro iisdem acriter dimicare. Nonnullae etiam lac, sive colostrum in mammis habent; aliisque gravidarum &parturientium affectibus obnoxiae sunt; perinde ac gallinae suo tempore glociunt, licèt ova (quibus incubent) nulla habeant. Aves quaedam (utpote columbae) si stato tempore colerint, quamvis ova nulla, aut subventanea pariant, tenentur tamen solitâ nidificandi sedulitate. Usque adeò nempe foecundat virtus à mare in coitu proveniens, ut integram foeminam, tam animi moribus, quàm corporis vigore immutet. Et licet hoc utero, ad id parato, principaliter contingat; indeque toti corpori virtus viresque adveniant; (quemadmodum à turgentibus marium testiculis, reliquo etiam corpori robur additur:) eadem tamen manet dubitatio; quomodo scilicet ipsi utero potestas illa communicata inhaereat? utrum nempe toti utero, an alicui ejus parti duntaxat? Quippe nihil in eo, post coitum, invenias: genitura enim maris, brevi vel elabitur, vel evanescit; sangussque ab utero, circuitu facto, per vasa regreditur. Porrò, quaenam est illa praeparatio &maturitas uteri, quae se men genitale exposcit; aut unde manat? Nisi enim uterus ad coltum paratus fuerit, frustra sunt alia molimina: imò verò nè coitum quidem aliter, plurima animalia admittunt. Contingit quidem, fateor, citius illa maturitas, ob blandas marium illecebras, &consuetudinem; ipsa tamen (non minùs, quàm fructuum in plantis, naturae sponte procuratur. Qualis autem ista mutatio sit, sicut eam reperi, jam expediam. Uterus primùm crassior apparet, &carnosior; posteaque (quoad interiorem superficiem, loco nempe conceptionis futuro) tenerior factus, laevitate pariter ac mollitie internos cerebri ventriculos aequat: quemadmodum nuper de cervis, aliisque bisulcis eximus. In canibus autem, felibus, caeterisque digitatis animalibus multiparis, uteri cornua, teretes muliebris uteri tubulos, aut intestinorum avium appendices, vel ureteres in homine planè referunt: habentque, quibusdam in locis nodulos, qui interiùs intumescunt, &mollissimi evadunt; iisdemque post coitum (ut in cervis &damis observavimus) quasi fatiscentibus, transudant in eorum capacitatem humores albuginei primaevi, unde conceptus, ceu ovum, efformatur.