Latin
MEDECINE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 38
Unproofread scanNot analysed yet
Differt hoc lotium in avibus, atque in aliis animalibus: nam, cùm urinae partes duae sint, serosior una, &liquida; crassior autem altera, quae in sanis hypostasis nominatur, &in urina jam refrigeratâ subsidit; aves (contrà quàm vivipara animalia) majorem hujus copiam obtinent; eâque, ab altera, colore albo sive argenteo distinguitur; &non modo in cloacâ reperitur (ubi abundat) alvique faeces circunlinit, sed etiam in toto ureterum ductu; qui à renum tunicis, hac ipsâ albedine discernuntur. Nec solùm in avibus crassior haec materiâ à renibus descendens conspicitur; sed in serpentibus etiam, aliisque oviparis; praesertim iis, quorum ovum duriore cortice obducitur. Major quoque hujus, quàm serosae, &tenuioris partis) copia: estque consistentiae, inter crassam urinam &stercoraceum excrementum, mediae; adeò, ut ureteres pertransiens, lac coagulatum, sive leviter densatum referat; forasque ejectum, citò facileque in crustam friabilem concrescat. De reliquarum uteri partium, in Gallina, situ, &fabricâ. Exercitatio 7. YNter ventriculum, &jecur, ad spinam dorsi, ubi homini, caeteArisque animalibus pancreas est; inter truncum Portae, &cavam descendentem, ad exortum emulgentium, &vasorum spermaticorum praeparantium, ubi arteria coeliacâ mesenterium petit; ibidem etiam in gallina, aliisque avibus, ovarium, &vitellorum racemus nascitur. Nempe ei, à parte anteriore, truncus Portae, gula, &ventriculi orificium; à posteriore, vena cava, &arteria magna ad spinam dorsi descendens; suprà, jecur; subtus autem, ventriculus adjacent. Infundibulum itaque tenuissimâ membranâ constans, ab ovario deorsum secundùm dorsi longitudinem, inter illud &ventriculum, tendit. Et ab Infundibulo, (inter ventriculum, intestina, renes, &lumbos processus uteri, sive pars ejus superior, cum multis revolutionibus &cellulis (ad figuram coli, &recti intestini in homine) in ipsum uterum descendit. Ipse autem uterus, processui huic continuus, infra ventriculum, inter lumbos, renes, &intestinum rectum extremo abdominis loco, ad podicem situs est; adeò ut, cùm ovum albumine vestitum in eo continetur, deorsum tantopere decumbat, ut digitis facilè, num molle, an durum, partuique vicinum id ovum sit, percipere liceat. Vterus De reliquarum uteri partium, in Gallina, situ, &fabrica.