Latin
1.610 to 1.644
William of Conches, [Moralium dogma philosophorum] 1.610-644
Not analysed yet
III. C.1. c-e. De peculio, thesauro, ornatu De peculio uero, thesauro, ornatu, que communi nomine diuitie dicuntur, est illud philosophi satis eleganter dictum: Nichil, inquit, est tam angusti animi tamque parui quam amare diuitias. Ideo magnus est qui sic utitur auro ut fictilibus, nec minor ille qui sic fictilibus ut auro. Nichil honestius magnificentiusque quam peccuniam contempnere, si non habeas, si habeas, ad liberalitatem conferre. Nimis enim illiberalis uidetur fuisse qui dixit: Ego spem pretio non emo. A cuius re(i) nimio desiderio his causis reuocari debemus. Prima est quia breuis est uita. Vite sum(m)a breuis spem nos uetat inchoare longam. Qui(s) scit an adiciant hodierne crastina uite tempora dii superi? Idcirco quid sit futurum cras fuge querere! Prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus ridetque, si mortalis ultra fas trepidat. Quod adest memento componere equus! Ille potens letusque degit cui licet in diem dixisse uixi; cras uel atra nube polum pater occupato uel sole puro. Letus in presens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu: nichil est ab omni parte beatum. In hoc quidem omnes fallimur quod mortem non prospicimus: magna pars eius iam preteriit. Quicquid etatis retro est, mors tenet. Ideo fige in animo te sine intermissione cotidie mori. Secunda causa: quia amor habendi uirtutes inuertit, iuxta illud: Perdidit arma, locum uirtutis deseruit qui semper in augenda festinat et obruitur re. Nam neque diuitibus contingunt gaudia solis, nec uixit male qui natus moriensque fefellit. Sed dicit auarus: Vnde habeas querit nemo, sed oportet habere. Et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est. Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas sis. Quantum quisque sua nummorum seruat in archa, tantum habet et fidei.