Latin
Lines 1.26-1.9
Zonaras, Zonaras Historiae Romanorum Excerpta 1.26-9
Not analysed yet
End of Book XII.
NOTES.
The translator of Zonaras in Patrologiae Graecae appended a number of notes. Some refer to commentary about the nature of the Greek text, and have not been reproduced below. Historical notes are mostly retained below, but the reader should remember that many opinions of the mid-19th Century have been overtaken by more recent discoveries. The numbering system is not that of the original text.
1. haec verba male vertit interpres, quae ex Dione habet Zonaras: "poena tibi parata est. sub obitum in occultis locis malum insanabile habuit. "sic autem Dio: perge ad supplicium: deinde alterum, idque de morte. quem gravis occulta vexat circum loca morbus.
2. Maximo et Albino Publium successisse scribit auctor "Chronici Alexandrini" ,huicque Gordianum seniorem; is autem Publius Maximus Balbinus Pupienus vocabatur, quem eumdem esse cum Pompeiano Zonarae putat Casaubonus. is vero, Pompeianus Civica, consul fuit cum Gordiano secundum, cuius consulatus men[t]io est in veteri inscriptione nuper edita a Thoma Reinesio: (GREEK). huius Pompeiani gentilis fuit Sextus Vetulennus Civica Pompeianus consul cum L. Calonio Commodo an. VI. C. 888.
3. Marci et Severi Hostiliani imperii memoria uni Zonarae debetur, ut pridem observatum a viris doctis.
4. Istius Marini, praeter Zonaram, meminit etiam Zosimus: cuius caeteram vix alibi mentio occurrit.
5. ita Victor in Epitome. Lactantius, De mortibus persecut. n. 1, de Decio: circumventus a barbaris, et cum magna exercitus parte deletus, nec sepultura quidem potuit honorari, sed exutus ac nudus, ut hostem Dei oportebat, pabulum feris ac volucribus iacuit.
6. id sub initium Galieni Marcell. lib. XXIII, capto scilicet Valeriano; ante ipsam vero infelicem pugnam, accidisse scribit Trebellius Pollio in XXX Tyrannis.
7. ita Zosimo appellatur, Victor[] et Eutropio Posthumus . Trebellio, et in Numans. Posthumius .