Ancient Greek · ~5 min
Dfhg-Source dfhg4_ABYDENUS
ABYDENUS, Fragmenta 7
Not analysed yet
ABYDENI DE SENECHERIBO. His temporibus quintus denique et vigesimus rex fuit Senecheribus, qui Babylonem sibi subdidit, et in Cilicii maris litore classem Groerorum profligatam disjecit. Hic etiam templum Atheniensium (i. e. Ἀθηνᾶς) struxit: oerea quoque signa facienda curavit, in quibus sua facinora traditur inscripsisse. Tarsum denique ea forma, qua Babylon utitur, condidit, ita ut media Tarso Cydnus amnis transiret, prorsus uti Babylonem dividit Arazanes. Proximus huic regnavit Nergilus, quem Adrameles filius occidit. Rursus hunc frater suus Axerdis interfecit, patre eodem, alia tamen matre genitus, atque Byzantium usque ejus exercitum persecutus est, quem antea mercede conduxerat anxiliarem. In hoc miles erat Pythagoras quidam Chaldoeoe doctrinoe assecla (Cf. Berosi fr. 12, 3). Aegyptum proeterea partesque inferiores Syrioe acquirebat Axerdis. Hinc Sardanapallus exortus est. Post quem Saracus imperitabat Assyriis: qui quidem certior factus turmarum vulgi collectitiarum, quoe a mari adversus se adventarent, continuo Busalussorum militioe ducem Babylonem mittebat. Sed enim hic capto rebellandi consilio, Amuhiam Asdahagis Medorum principis filiam nato suo Nabucodrossori despondebat; moxque raptim contra Ninum seu Ninivem urbem impetum faciebat. Re omni cognita, rex Saracus regiam (Evoritam) inflammabat. Tum vero Nabucodrossorus summoe rerum potitus firmis moenibus Babylonem cingebat. Hisce narratis, reliqua etiam Nabucodrossori gesta ita persequitur Abydenus, ut a libris Hebroeorum prorsus non abhorreat.