Ancient Greek · ~9 min
Dfhg-Source dfhg4_ABYDENUS
ABYDENUS, Fragmenta 8
Not analysed yet
ABYDENI DE NABUCHODONOSORO. Nabucodrossorus suscepto imperio Babylonem intra quindecim ferme dies cingebat moenibus et triplici aggere: fluviumque Armacalem ab Arazane promebat: puteum item excelso loco apud Sipara urbem fodiebat, quadraginta parasangas latum, et ulnas viginti profundum. Huic autem claustra apponenda curavit, quibus reclusis universa planities rigaretur. Claustrorum nomen ἐχετογνώμονας vocant, quasi ea voluntate quadam ingenitaque inclinatione sint proedita. Litus proeterea Rubri maris adversus impetum fluctuum communivit: tum in limine Arabicoe regionis Teredonem urbem fundavit: regia palatia recentibus arborum surculis exornavit, nomenque his fecit viridaria pensilia. Mox accurate etiam edisserit quoenam dicta sint viridaria pensilia, eademque ait a Groecis quoque in septem speciosissimis miraculis numerari. Rursus alio loco idem homo sic loquitur: Cuncta, inquit, olim aquis tenebantur; idque mare dicebatur: quod quidem Belus compescuit, et suum cuique rei locum tribuit. Idem Babylonem moenibus ambiens communivit, quoe diuturnitate temporis diruta Nabucodrossorus demum restituit: eaque supererant usque ad imperium Macedonum non sine valvis oere conflatis. Omnia Abydenus Danieli consona narrat, apud quem Nabuchodonosorus superbia tumidus ita inducitur loquens: «Nonne hoec est Babylon magna, quam ego oedificavi ut sit regni sedes, virtute fortitudinis meoe, et in honorem glorioe meoe (c. 4, 27).» Jam quod imperii ejus felicitatem testetur Danie his verbis, quibus de Nabuchodonosoro loquitur; audi et Abydenum: Hercule, inquit, fortior erat; idque exponit hac ratione sermonis. Potentissimus, ait, Nabucodrossorus, qui et ipsi Herculi fortitudine proestitit, in Libyam atque Iberiam magnis copiis expeditionem suscepit: quibus regionibus debellatis, incolarum partem in Ponti dexteram oram transtulit. Deinde Chaldoei tradunt, mentem ejus ad regiam reducis deorum quorumdam afflatu fuisse occupatam, ita ut in hoec verba erumperet: Ego Nabucodrossorus, o strenui Babylonii, superventuras vobis oerumnas proedicam. Tum alia id genus accurate narrat. Rursusque idem scriptor addit: eum, qui tanto elatus fastu imperabat, e conspectu repente ereptum evanuisse. Hinc filius ejus Amilmarodachus regnavit, quem brevi Niglisares gener occidit. Successit autem, qui unus supererat, Lanbossoracus filius: qui violento item fato quum ab eodem sublatus fuisset, Nabonedochus nullo jure fretus ad regni sedem accedere jussus est: is nempe, cui Cyrus, capta dein Babylone, Carmanioe proefecturam concessit: a Dario autem rege cadem provincia pulsus est.