Ancient Greek
Fragment 132
Chrysippus, Fragmenta Moralia 132
Not analysed yet
Cicero de finibus IV 39 (i. e. Antiochus contra Stoicos pugnans). Naturalem enim appetitionem, quam vocant ὁρμήν, itemque officium, ipsam etiam virtutem volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. Cum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent.