Ancient Greek · ~3 min
Fragment 371
Chrysippus, Fragmenta Moralia 371
Not analysed yet
Cicero de finibus III 20, 67. Et quomodo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. Praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum; eos autem communitatis et societatis suae: ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possent sine iniuria; quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet: qui id conservaret, eum iustum: qui migraret, iniustum fore. Sed quemadmodum, theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest, eius esse eum locum, quem quisque occuparit: sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit.