Ancient Greek
Fragment 410
Chrysippus, Fragmenta Moralia 410
Not analysed yet
Cicero Tusc. disp. IV 19. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris . . . . . terrorem metum concutientem, ex quo fit, ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem --exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem.