Ancient Greek
Fragment 419
Chrysippus, Fragmenta Moralia 419
Not analysed yet
Cicero Tusc. disp. III 83. Sed ratio una omnium est aegritudinum, plura nomina. Nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in molestia esse, adflictari, desperare. 84. Haec omnia definiunt Stoici, eaque verba, quae dixi, singularum rerum sunt, non ut videntur easdem res significant, sed aliquid differunt.